Ritual de la Sagrada Comunión y del Culto Eucarístico fuera de la Misa - Decretum

SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. n. 900173
DECRETUM
Eucharistie sacramentum, tamquam spiritalem fidelium alimoniam et eterne vitre pignus, Christus Ecclesiae, dilectae sponsae suae, concredidit, quod ipsa cum fide et caritate iugiter accipit.
Celebratio Eucharistie in Missae sacrificio vere est origo et finis cultus, qui eidem extra Missam exhibetur. Sacrae vero species post Missam propterea precipue asservantur, ut fideles, qui Missae interesse non possunt, presertim infirmi et aetate provecti, per communionem sacramentalem Christo eiusque sacrificio, quod in Missa immolatur, uniantur.
Conservatio sacrarum specierum, que ob communionis susceptionem fieri consuevit, induxit morem hoc sacramentum adorandi eique cultum latriae, qui Deo debetur, tribuendi. Qui quidem adorationis cultus valida firmaque ratione nititur. Quin immo quaedam eius forme publicae et communitariae ab ipsa Ecclesia sunt institutae.
Ritu igitur Misse instaurato et, per Instructionem Eucharistícum mysterium, die 25 mensis maii anno 1967 editam, normis propositis "de practica ordinatione cultus huic sacramento etiam post Missam debiti deque eiusdem compositione cum recta ordinatione sacrificii Missae ad mentem praescriptionum Concilii Vaticani II et aliorum hac de re Apostolice Sedis documentorum" [1], Sacra Congregatio pro Cultu Divino ritus, qui inscribuntur De sacra communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, recognovit.
Qui quidem, a PAULO PP. VI approbati, nunc vulgantur hac editione, quae typica declaratur, ut loco rituum in Rituali Romano nunc exstantium assumantur et statim adhiberi possint lingua Latina, lingua autem vernacula a die, quem Conferentiae Episcopales pro sua dicione statuerint, postquam interpretationem popularem confecerint confirmationemque ab Apostolica Sede obtinuerint.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 21 iunii 1973, in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi.
Arturus Card. TABERA
Prefectus
 A. BUGNINI
Archiep. tit. Diocletianensis, a Secretis
[1] Sacra Congregatio Rituum, Instructio Eucharisticum mysterium, n. 3, g: AAS 59 (1967), p. 543.

No hay comentarios:

Publicar un comentario