Missale Romanum - Domini Nostri Iesu Christi Summi et Æterni Sacerdotis

Proprium de tempore

Feria V post Pentecosten 
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI 
SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS 

Festum 

Ant. ad introitum           Cf. Hebr 7, 24; 9,15

Christus, Mediátor novi testaménti
eo quod máneat in ætérnum,
sempitérnum habet Sacerdótium.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem,
Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem,
præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte,
quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit,
in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur.
Per Dóminum nostrum.

Super oblata
Hæc múnera, Dómine,
Mediátor noster Iesus Christus tibi reddat accépta
et nos, una secum, hóstias tibi gratas exhíbeat.
Qui tecum vivit.

Præfatio: De sacerdotio Christi et Ecclesiae.

V/.
Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne
novi et ætérni testaménti constituísti Pontíficem,
et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre,
ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.

Ipse enim non solum regáli sacerdótio
pópulum acquisitiónis exórnat,
sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte,
ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes.

Qui sacrifícium rénovent, eius nómine,
redemptiónis humánæ,
tuis apparántes fíliis paschále convívium,
et plebem tuam sanctam caritáte prævéniant,
verbo nútriant, refíciant sacraméntis.

Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes,
ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári,
et constánter tibi fidem amorémque testéntur.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...


Ant. ad communionem            Mt 28, 20b
Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus,
usque ad consummatiónem sǽculi.

Post communionem
Vivíficet nos, quǽsumus, Dómine,
divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia,
ut, perpétua tibi caritáte coniúncti,
fructum, qui semper máneat, afferámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada