Missale Romanum - Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

In Sollemnitatibus Domini
"per Annum" occurrentibus

Feria V post Ss.mam Trinitatem
SANCTISSIMI CORPORIS
ET SANGUINIS CHRISTI
Sollemnitas

Ubi sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non est de præcepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicæ post Ss.mam Trinitatem.

Ant. ad introitum          Cf. Ps 80, 17
Cibávit eos ex ádipe fruménti,
et de petra melle saturávit eos.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili
passiónis tuæ memóriam reliquísti,
tríbue, quǽsumus,
ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári,
ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
per ómnia sǽcula sæculórum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine,
unitátis et pacis propítius dona concéde,
quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur.
Per Christum.

Præfatio: De fructibus Ss.mæ Eucharistiæ.

Tonus sollemnis


Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: Præfatio II vel I de Ss.ma Eucharistia.

Ant. ad communionem             Io 6, 57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

Post communionem
Fac nos, quǽsumus, Dómine,
divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri,
quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui
temporális percéptio præfigúrat.
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Expedit ut processio fiat post Missam, in qua hostia in processione deferenda consecretur. Nihil tamen impedit quominus processio peragatur etiam post publicam et protractam adorationem quæ Missam sequatur. Si processio fit post Missam, expleta fidelium Communione, ostensorium, in quo posita est hostia consecrata, in altari collocatur. Dicta oratione post Communionem, omissis ritibus conclusionis, instruitur processio. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada