Cantoral Litúrgico - Adoro devote

0 1


Adoro devote


2. Visus, gustus, tactus, in te fállitur;
sed solus audítus tute créditur.
Credo quicquid dixit Dei Fílius:
nihil Veritátis verbo vérius.

3. In Cruce latébat sola Déitas;
sed hic latet simul et hümánitas.
Ambo tamen credens atque cónfitens
peto quod petívit latro pánitens.

4. Plagas, sicut Thomas, non intúeor;
meum tamen Deum te confíteor.
Fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habére, te dilígere.

5. O memoriále mortis Dómini,
Pañis veram vitam praestans hómini,
praesta mea; menti de te vívere,
et te semper illi dulce sápere.

6. Pie pelicáne, lesu Dómine,
me immúndum munda tuo sánguine,
cuius una stilla salvum faceré
totum mundum posset omni scélere.

7. lesu, quem velátum nunc aspício,
quando fiet illud quod tam cúpio
ut, te reveláta cernens fácie,
visu sim beátus tuae gloriae?
Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario