Missale Romanum - Praefatio II de Nativitate Domini

Ordo Missae

PRAEFATIO II DE NATIVITATE DOMINI
De restauratione universa in Incarnatione

36. Sequens praefatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii,
invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit,
et ante témpora génitus esse copit in témpore;
ut, in se érigens cuncta deiécta,
in íntegrum restitúeret univérsa,
et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus,
iucúnda celebratióne clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium. In Missa quae celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

No hay comentarios:

Publicar un comentario