Missale Romanum - S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiae doctoris

Proprium de Sanctis
December

Die 14 decembris
S. Ioannis a Cruce, presbyteri
et Ecclesiae doctoris
Memoria

Ant. ad introitum Ga 6,14
Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Collecta
Deus, qui beátum Ioánnem presbyterum
perféctae sui abnegatiónis
et crucis amatórem exímium effecísti,
concéde ut, eius imitatióni iúgiter inhaeréntes,
ad contemplatiónem glóriae tuae perveniámus aetérnam.
Per Dóminum.
Super oblata
Réspice quas offérimus hóstias, omnípotens Deus,
in commemoratióne beáti Ioánnis,
et praesta, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus,
imitémur quod ágimus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 16,24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me, dicit Dóminus.

Post communionem
Deus, qui crucis mystérium
in beáto Ioánne mirabíliter illustrásti,
concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti,
Christo fidéles haereámus,
et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario