Missale Romanum - S. Andreae, apostoli

Proprium de Sanctis
November

Die 30 novembris
S. ANDREAE, APOSTOLI
Festum

Ant. ad introitum Cf. Mt 4,18-19
Dóminus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Petrum et Andréam, et vocávit eos: Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut, sicut Ecclésiae tuae beátus Andréas apóstolus
éxstitit praedicátor et rector,
ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor.
Per Dóminum.

Super oblata
Concéde nobis, omnípotens Deus,
ut his munéribus,
quae in beáti Andréae festivitáte deférimus,
et tibi placeámus exhíbitis,
et vivificémur accéptis.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II)

Ant. ad communionem Cf. Jn 1,41-42
Dixit Andréas Simóni fratri suo: Invénimus Messíam, qui dícitur Christus. Et addúxit eum ad Iesum.

Post communionem
Róboret nos, Dómine, sacraménti tui commúnio,
ut, exémplo beáti Andréae apóstoli,
Christi mortificatiónem feréntes,
cum ipso vívere mereámur in glória.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario