Missale Romanum - Praefatio V de Defunctis

Ordo Missae

PRAEFATIO V DE DEFUNCTIS
De resurrectione nostra per victoriam Christi

82. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:

Quia, etsi nostri est mériti quod perímus,
tuae tamen est pietátis et grátiae quod,
pro peccáto morte consúmpti,
per Christi victóriam redémpti,
cum ipso revocámur ad vitam.
Et ídeo, cum caelórum Virtútibus,
in terris te iúgiter celebrámus,
maiestáti tuae sine fine clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario