Proprium de Sanctis
December
Die 8 decembris
IN CONCEPTIONE IMMACULATA
BEATAE MARIAE VIRGINIS
Sollemnitas
Ant. ad introitum
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo; quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto iustítiae circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Dicitur Gloria in excélsis.
Collecta
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem
dignum Fílio tuo habitáculum praeparásti,
quaesumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui praevísa,
eam ab omni labe praeservásti, nos quoque mundos,
eius intercessióne, ad te perveníre concédas.
Per Dóminum.
Dicitur Credo.
Super oblata
Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte
immaculátae Conceptiónis beátae Vírginis Maríae
tibi, Dómine, offérimus, súscipe dignánter,
et praesta, ut, sicut illam tua grátia praeveniénte
ab omni labe profitémur immúnem,
ita, eius intercessióne, a culpis ómnibus liberémur.
Per Christum.
Praefatio:
De mysterio Mariae et Ecclesiae
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
Qui beatíssimam Vírginem Maríam
ab omni originális culpae labe praeservásti,
ut in ea, grátiae tuae plenitúdine ditáta,
dignam Fílio tuo Genetrícem praeparáres,
et Sponsae eius Ecclésiae,
sine ruga vel mácula formósae, signáres exórdium.
Fílium enim erat puríssima Virgo datúra,
qui crímina nostra Agnus ínnocens aboléret;
et ipsam prae ómnibus tuo pópulo disponébas
advocátam grátiae et sanctitátis exémplar.
Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Ant. ad communionem
Gloriósa dicta sunt de te, María, quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.
Post communionem
Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster,
illíus in nobis culpae vúlnera réparent,
a qua immaculátam beátae Maríae Conceptiónem
singuláriter praeservásti.
Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario