Missale Romanum - S. Philippi Neri, presbyteri

Propium de Sanctis
Maius

Die 26 maii
S. Philippi Neri, presbyteri
Memoria

Ant. ad introitum Rm 5,5
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, per inhabitántem Spíritum eius in nobis (T.P. allelúia).

Collecta
Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis
glória sublimáre non desístis,
concéde propítius,
ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet,
quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit.
Per Dóminum.

Super oblata
Hóstiam tibi laudis offeréntes, quaesumus, Dómine,
ut, beáti Philíppi exémplo,
ad tui nóminis glóriam proximíque
servítium hílares nos semper praestémus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 15,9
Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos, dicit Dóminus; manéte in dilectióne mea (T.P. allelúia).

Post communionem
Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaesumus,
ut, beáti Philíppi imitatióne, semper éadem,
per quae veráciter vívimus, appetámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario