Missale Romanum - Praetatio I de Ascensione Domini

PRAEFATIO I DE ASCENSIONE DOMINI
De mysterio Ascensionis

50. Sequens praefatio dicitur in die Ascensionis Domini; dici potest diebus post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten, in Missis quae praefatione propria carent.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:


Quia Dóminus Iesus, Rex glóriae,
peccáti triumphátor et mortis, mirántibus Angelis,
ascéndit (hódie) summa caelórum,
Mediátor Dei et hóminum,
Iudex mundi Dominúsque virtútum;
non ut a nostra humilitáte discéderet,
sed ut illuc confiderémus, sua membra,
nos súbsequi quo ipse,
caput nostrum principiúmque, praecéssit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnae virtútes atque angélicae
potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

In die Ascensionis, quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

No hay comentarios:

Publicar un comentario