Missale Romanum - In Visitatione Beatae Mariae Virginis

Propium de Sanctis
Maius

Die 31 maii
IN VISITATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS
Festum

Ant. ad introitum Cf. Ps 65,16
Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimae meae (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui beátam Vírginem Maríam,
Fílium tuum gestántem,
ad visitándam Elísabeth inspirásti,
praesta, quaesumus,
ut, afflánti Spirítui obsequéntes,
cum ipsa te semper magnificáre possímus.
Per Dóminum.

Super oblata
Maiestáti tuae, Dómine,
hoc nostrum gratum sit sacrifícium salutáre,
sicut beatíssimae Unigéniti tui
Matris habuísti acceptábilem caritátem.
Per Christum.


Ant. ad communionem Lc 1,48-49
Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius (T.P. allelúia).

Post communionem
Magníficet te, Deus, Ecclésia tua
qui tuis fecísti magna fidélibus,
et, quem laténtem beátus Ioánnes
cum exsultatióne praesénsit,
eúndem semper vivéntem cum laetítia
in hoc percípiat sacraménto.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario