Missale Romanum - In Nativitate Domini: Ad Missam in aurora

Tempus Nativitatis

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Ad Missam in aurora

Ant. ad introitum           Cf. Is 9, 1.5; Lc 1, 33
L
ux fulgébit hódie super nos,
quia natus est nobis Dóminus;
et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis,
Pater futúri sǽculi: cuius regni non erit finis.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Da, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur,
hoc in nostro respléndeat ópere,
quod per fidem fulget in mente.
Per Dóminum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata

Múnera nostra, quǽsumus, Dómine,
nativitátis hodiérnæ mystériis apta provéniant,
ut sicut homo génitus idem præfúlsit et Deus,
sic nobis hæc terréna substántia
cónferat quod divínum est.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur
Communicántes proprium.

Ant. ad communionem           Cf. Zac 9, 9
Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Ierúsalem:
ecce Rex tuus véniet sanctus et salvátor mundi.

Post communionem
Da nobis, Dómine, Fílii tui nativitátem
læta devotióne coléntibus,
huius arcána mystérii et plena fide cognóscere,
et plenióre caritátis ardóre dilígere.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario