Missale Romanum - In Nativitate Domini: Ad Missam in die

Tempus Nativitatis

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Ad Missam in die

Ant. ad introitum          Cf. Is 9, 5
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis,
cuius impérium super húmerum eius,
et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem
et mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti,
da, quǽsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata
Oblátio tibi sit, Dómine, hodiérnæ sollemnitátis accépta,
qua et nostræ reconciliatiónis procéssit perfécta placátio,
et divíni cultus nobis est índita plenitúdo.
Per Christum.


Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem          Cf. Ps 97, 3 
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

Post communionem
Præsta, miséricors Deus, ut natus hódie Salvátor mundi,
sicut divínæ nobis generatiónis est auctor,
ita et immortalitátis sit ipse largítor.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario