Missale Romanum - S. Vincentii de Paul, presbyteri

Proprium de Sanctis
September

Die 27 septembris
S. Vincentii de Paul, presbyteri
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Lc 4,18
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.

Collecta
Deus, qui ad salútem páuperum
et cleri institutiónem
beátum Vincéntium presbyterum
virtútibus apostólicis imbuísti,
praesta, quaesumus,
ut, eódem spíritu fervéntes,
et amémus quod amávit,
et quod dócuit operémur.
Per Dóminum.
Super oblata
Deus, qui beáto Vincéntio
divína celebránti mystéria tribuísti
quod tractábat imitári,
concéde, ut, huius sacrifícii virtúte,
ipsi quoque in oblatiónem
tibi acceptábilem transeámus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 106,8-9
Confiteántur Dómino misericórdiae eius, et mirabília eius fíliis hóminum: quia satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis.

Post communionem
Caeléstibus, Dómine, refécti sacraméntis,
súpplices deprecámur,
ut ad imitándum Fílium tuum
paupéribus evangelizántem,
sicut exémplis beáti Vincéntii provocámur,
ita et patrocíniis adiuvémur. 
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario