Missale Romanum - S. Martini Turonensis, episcopi

Proprium de Sanctis
November

Die 11 novembris
S. Martini Turonensis, episcopi
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Mt 1
Suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet, dicit Dóminus.

Collecta
Deus, qui in beáto Martíno epíscopo
sive per vitam sive per mortem magnificátus es,
ínnova grátiae tuae mirabília in córdibus nostris,
ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua.
Per Dóminum.

Super oblata
Sanctífica, quaesumus, Dómine Deus,
haec múnera, quae in honórem
sancti Martíni laetánter offérimus,
ut per ea vita nostra inter advérsa
et próspera semper dirigátur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 25,40
Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

Post communionem
Da nobis, Dómine, unitátis sacraménto reféctis,
perféctam in ómnibus cum tua voluntáte concórdiam,
ut, sicut beátus Martínus totum se tibi subiécit,
ita et nos esse tui veráciter gloriémur.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario