Missale Romanum - S. Iosaphat, episcopi et martyris

Proprium de Sanctis
November

Die 12 novembris
S. Iosaphat, episcopi et martyris
Memoria

Ant. ad introitum
Propter testaméntum Dómini et leges patérnas, Sancti Dei perstitérunt in amore fratérnitatis: Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.

Collecta
Excita, quaesumus, Dómine,
in Ecclésia tua Spíritum,
quo replétus beátus Iósaphat
ánimam suam pro óvibus pósuit,
ut, eo intercedénte,
nos quoque eódem Spíritu roboráti,
ánimam nostram pro frátribus
pónere non vereámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Clementíssime Deus,
múnera haec tua benedictióne perfúnde,
et nos in tua fide confírma,
quam sanctus Iósaphat effúso sánguine asséruit.
Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 10,39
Qui perdíderit ánimam suam propter me, dicit Dóminus, invéniet eam in aetérnum.

Post communionem
Spíritum, Dómine, fortitúdinis
et pacis haec nobis tríbuat mensa caeléstis,
ut, sancti Iósaphat exémplo,
vitam nostram ad honórem
et unitátem Ecclésiae libénter impendámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario