Missale Romanum - Dominica XXXIII "per annum"

Tempus "per annum"

DOMINICA XXXIII “ PER ANNUM ”

Ant. ad introitum              Ier 29, 11.12.14
Dicit Dóminus:
Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis;
invocábitis me, et ego exáudiam vos,
et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

Collecta
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster,
in tua semper devotióne gaudére,
quia perpétua est et plena felícitas,
si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri.
Per Dóminum.

Super oblata
Concéde, quǽsumus, Dómine,
ut óculis tuæ maiestátis munus oblátum
et grátiam nobis devotiónis obtíneat,
et efféctum beátæ perennitátis acquírat.
Per Christum.

Ant. ad communionem             Ps 72, 28
Mihi autem adhærére Deo bonum est,
pónere in Dómino Deo spem meam.

Vel:            Mc 11, 23-24
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis,
crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

Post communionem
Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii,
humíliter deprecántes,
ut, quæ in sui commemoratiónem
nos Fílius tuus fácere præcépit,
in nostræ profíciant caritátis augméntum.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada