Missale Romanum - S. Ignatii de Loyola, presbyteri

Proprium de Sanctis
Iulius

Die 31 iulii
S. Ignatii de Loyola, presbyteri
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ph 2,10-11 
In nómine Iesu omne genu flectátur, caeléstium, terréstrium et infernórum; et omnis lingua confiteátur quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Collecta
Deus, qui ad maiórem tui nóminis glóriam
propagándam beátum Ignátium
in Ecclésia tua suscitásti,
concéde, ut, eius auxílio
et imitatióne certántes in terris,
coronári cum ipso mereámur in caelis.
Per Dóminum.

Super oblata
Pláceant, Dómine Deus,
oblatiónes in celebratióne beáti Ignátii tibi delátae,
et praesta, ut sacrosáncta mystéria,
in quibus omnis sanctitátis fontem constituísti,
nos quoque in veritáte sanctíficent.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Lc 12,49
Dicit Dóminus: Ignem veni míttere in terram, et quid volo, nisi ut accendátur?

Post communionem
Laudis hóstia, Dómine,
quam pro beáto Ignátio grátias agéntes obtúlimus,
ad perpétuam nos maiestátis tuae laudatiónem perdúcat.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario