Missale Romanum - Orde Missae: Prex Eucharistica IV

Orde Missae

PREX EUCHARISTICA IV

116. Præfatio huius Precis eucharisticæ mutare non licet ratione structuræ ipsius Precis, quæ summarium historiæ salutis præbet.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est. 

VERE dignum est tibi grátias ágere,
vere iustum est te glorificáre, Pater sancte,
quia unus es Deus vivus et verus,
qui es ante sǽcula et pérmanes in ætérnum,
inaccessíbilem lucem inhábitans;
sed et qui unus bonus atque fons vitæ cuncta fecísti,
ut creatúras tuas benedictiónibus adimpléres
multásque lætificáres tui lúminis claritáte.

Et ídeo coram te innúmeræ astant turbæ angelórum,
qui die ac nocte sérviunt tibi
et, vultus tui glóriam contemplántes,
te incessánter gloríficant.

Cum quibus et nos et, per nostram vocem,
omnis quæ sub cælo est creatúra
nomen tuum in exsultatióne confitémur, canéntes:
Aliæ melodiæ in Graduali romano inveniuntur.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

117. Sacerdos, manibus extensis, dicit:

Confitémur tibi, Pater sancte,
quia magnus es et ómnia ópera tua
in sapiéntia et caritáte fecísti.
Hóminem ad tuam imáginem condidísti,
eíque commisísti mundi curam univérsi,
ut, tibi soli Creatóri sérviens,
creatúris ómnibus imperáret.
Et cum amicítiam tuam, non obœ´ diens, amisísset,
non eum dereliquísti in mortis império.
Omnibus enim misericórditer subvenísti,
ut te quæréntes invenírent.
Sed et fœ´dera plúries homínibus obtulísti
eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis. 

Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti,
ut, compléta plenitúdine témporum,
Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem.
Qui, incarnátus de Spíritu Sancto
et natus ex María Vírgine,
in nostra condiciónis forma est conversátus
per ómnia absque peccáto;
salútem evangelizávit paupéribus,
redemptiónem captívis,
mæstis corde lætítiam.
Ut tuam vero dispensatiónem impléret,
in mortem trádidit semetípsum
ac, resúrgens a mórtuis,
mortem destrúxit vitámque renovávit.

Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus,
sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit,
a te, Pater, misit Spíritum Sanctum
primítias credéntibus,
qui, opus suum in mundo perfíciens,
omnem sanctificatiónem compléret.

118. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit:

Quǽsumus ígitur, Dómine,
ut idem Spíritus Sanctus
hæc múnera sanctificáre dignétur,
    iungit manus
    et signat semel super panem et calicem simul, dicens:
ut Corpus et  Sanguis fiant
Dómini nostri Iesu Christi
    iungit manus
ad hoc magnum mystérium celebríndum,
quod ipse nobis relíquit in fœdus ætérnum.

119. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, cum hora venísset
ut glorificarétur a te, Pater sancte,
ac dilexísset suos qui erant in mundo,
in finem diléxit eos: 
et cenántibus illis
    accipit panem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accépit panem, benedíxit ac fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:

    parum se inclinat

Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.

    Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

120. Postea prosequitur:

Símili modo
    accipit calicem,
    eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum,
grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

    parum se inclinat

Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.

    Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

121. Deinde dicit:

Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans:

Mortem tuam annuntiámus Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:

Quotiescúmque manducámus panem hunc
et cálicem bíbimus,
mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:

Salvátor mundi, salva nos, 
qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

122. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:

Unde et nos, Dómine, redemptiónis nostræ
memoriále nunc celebrántes,
mortem Christi
eiúsque descénsum ad ínferos recólimus,
eius resurrectiónem
et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur,
et, exspectántes ipsíus advéntum in glória,
offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem,
sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre.

Réspice, Dómine, in Hóstiam,
quam Ecclésiæ tuæ ipse parásti,
et concéde benígnus ómnibus
qui ex hoc uno pane participábunt et cálice,
ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti,
in Christo hóstia viva perficiántur,
ad laudem glóriæ tuæ.

Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre,
pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus:
in primis fámuli tui, Papæ nostri N.,
Epíscopi nostri N., * et Episcopórum órdinis univérsi,
sed et totíus cleri, et offeréntium,
et circumstántium,
et cuncti pópuli tui,
et ómnium, qui te quærunt corde sincéro.

Meménto étiam illórum,
qui obiérunt in pace Christi tui,
et ómnium defunctórum,
quorum fidem tu solus cognovísti.

Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde,
ut cæléstem hereditátem cónsequi valeámus
cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María,
cum Apóstolis et Sanctis tuis
in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra,
a corruptióne peccáti et mortis liberáta,
te glorificémus per Christum Dóminum nostrum, 
    iungit manus,
per quem mundo bona cuncta largíris.

123. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Tonus simplex in Appendice.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sǽcula sæculórum.

Populus acclamat:

Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario