Orde Missae
PREX EUCHARISTICA I
SEU CANON ROMANUS
83. V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.
V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.
Sequitur Præfatio iuxta rubricas proferenda, quæ concluditur:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
84. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
TE ÍGITUR, clementíssime Pater,
per Iesum Christum, Fílium tuum,
Dóminum nostrum,
súpplices rogámus ac pétimus,
iungit manus et dicit:
uti accépta hábeas
signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas ✠ hæc dona, hæc múnera,
hæc sancta sacrifícia illibáta,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica:
quam pacificáre, custodíre, adunáre
et régere dignéris toto orbe terrárum:
una cum fámulo tuo Papa nostro N.
et Antístite nostro N. *
et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ
et apostólicæ fídei cultóribus.
85. Commemoratio pro vivis.
Meménto, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et ómnium circumstántium,
quorum tibi fides cógnita est et nota devótio,
pro quibus tibi offérimus:
vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
pro se suísque ómnibus:
pro redemptióne animárum suárum,
pro spe salútis et incolumitátis suæ:
tibíque reddunt vota sua
ætérno Deo, vivo et vero.
86. Infra Actionem.
Communicántes,
et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
* sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,
Petri et Pauli, Andréæ,
(Iacóbi, Ioánnis,
Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
Bartholomǽi, Matthǽi,
Simónis et Thaddǽi:
Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,
Cornélii, Cypriáni,
Lauréntii, Chrysógoni,
Ioánnis et Pauli,
Cosmæ et Damiáni)
et ómnium Sanctórum tuórum;
quorum méritis precibúsque concédas,
ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
__________________________
COMMUNICANTES PROPRIA
In Nativitate Domini et per octavam
Communicántes,
et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes,
(qua) quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas
huic mundo édidit Salvatórem:
sed et memóriam venerántes,
in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: *
In Epiphania Domini
Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coætérnus,
in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit:
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: *
A Missa Vigiliæ paschalis usque ad dominicam II Paschæ
Communicántes,
et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes
Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem:
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: *
In Ascensione Domini
Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus,
unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam
in glóriæ tuæ déxtera collocávit:
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: *
In dominica Pentecostes
Communicántes,
et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes,
quo Spíritus Sanctus
Apóstolis in ígneis linguis appáruit:
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: *
__________________________
87. Manibus extensis, prosequitur:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
__________________________
A Missa Vigiliæ paschalis usque ad dominicam II Paschæ
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quam tibi offérimus
pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto,
tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum,
quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
__________________________
88. Tenens manus expansas super oblata, dicit:
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus,
benedíctam, adscríptam, ratam,
rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.
89. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.
Qui, prídie quam paterétur,
accipit panem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,
elevat oculos,
et elevátis óculis in cælum
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
tibi grátias agens benedíxit,
fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.
Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
90. Postea prosequitur:
Símili modo, postquam cenátum est,
accipit calicem,
eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens et hunc præclárum cálicem
in sanctas ac venerábiles manus suas,
item tibi grátias agens benedíxit,
dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.
Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
91. Deinde dicit:
Mystérium fídei.
Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
Vel:
Quotiescúmque manducámus panem hunc
et cálicem bíbimus,
mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
Vel:
Salvátor mundi, salva nos,
qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
92. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
Unde et mémores, Dómine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,
tam beátæ passiónis,
necnon et ab ínferis resurrectiónis,
sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:
offérimus præcláræ maiestáti tuæ
de tuis donis ac datis
hóstiam puram,
hóstiam sanctam,
hóstiam immaculátam,
Panem sanctum vitæ ætérnæ
et Cálicem salútis perpétuæ.
93. Supra quæ propítio ac seréno vultu
respícere dignéris:
et accépta habére,
sícuti accépta habére dignátus es
múnera púeri tui iusti Abel,
et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,
et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
94. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui
in sublíme altáre tuum,
in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;
ut, quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem
sumpsérimus,
erigit se atque seipsum signat, dicens:
omni benedictióne cælésti et grátia repleámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
95. Commemoratio pro defunctis
Manibus extensis, dicit:
Meménto étiam, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum N. et N.,
qui nos præcessérunt cum signo fídei,
et dórmiunt in somno pacis.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,
locum refrigérii, lucis et pacis,
ut indúlgeas, deprecámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
96. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,
et extensis manibus prosequitur:
de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,
partem áliquam et societátem donáre dignéris
cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus:
cum Ioánne, Stéphano,
Matthía, Bárnaba,
(Ignátio, Alexándro,
Marcellíno, Petro,
Felicitáte, Perpétua,
Agatha, Lúcia,
Agnéte, Cæcília, Anastásia)
et ómnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consórtium,
non æstimátor mériti,
sed véniæ, quǽsumus, largítor admítte.
Iungit manus.
Per Christum Dóminum nostrum.
97. Et prosequitur:
Per quem hæc ómnia, Dómine,
semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et præstas nobis.
98. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Tonus simplex in Appendice.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sǽcula sæculórum.
Populus acclamat:
Amen.
Deinde sequitur ritus communionis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario