Missale Romanum - Orde Missæ: Liturgia eucharistica

Orde Missæ

Liturgia eucharistica

21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.

22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.

23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus panem,
quem tibi offérimus,
fructum terræ et óperis mánuum hóminum:
ex quo nobis fiet panis vitæ.

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in sǽcula.

24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:

Per huius aquæ et vini mystérium
eius efficiámur divinitátis consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus vinum,
quod tibi offérimus,
fructum vitis et óperis mánuum hóminum,
ex quo nobis fiet potus spiritális.

Deinde calicem super corporale deponit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:

Benedíctus Deus in sǽcula.

26. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto
suscipiámur a te, Dómine;
et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,
ut pláceat tibi, Dómine Deus.

27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum. 

28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,
et a peccáto meo munda me.

29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:

Oráte, fratres:
ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Populus surgit et respondet:

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis
ad laudem et glóriam nóminis sui,
ad utilitátem quoque nostram
totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.

30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:

Amen. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario