Missale Romanum - S. Ioannis, apostoli et evangelistae

Proprium de Sanctis
December

Die 27 decembris
S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE
Festum

Ant. ad introitum
Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta caeléstia, et verba vitae in toto terrárum orbe diffúdit.

Vel: Cf. Qo 15,5
In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus; stolam glóriae índuit eum.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem
Verbi tui nobis arcána reserásti,
praesta, quaesumus,
ut, quod ille nostris áuribus excellénter infúdit,
intellegéntiae competéntis eruditióne capiámus.
Per Dóminum.

Super oblata
Múnera, quaesumus, Dómine, obláta sanctífica,
et praesta, ut ex huius cenae
convívio aetérni Verbi secréta hauriámus,
quae ex eódem fonte apóstolo tuo Ioánni revelásti.
Per Christum.

Praefatio de Nativitate.

Ant. ad communionem Jn 1,14 Jn 16
Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus.

Post communionem
Praesta, quaesumus, omnípotens Deus,
ut Verbum caro factum,
quod beátus Ioánnes apóstolus praedicávit,
per hoc mystérium quod celebrávimus hábitet semper in nobis.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario