Missale Romanum - In feriis Temporis Nativitatis. Feria secunda

Tempus Nativitatis

Feria secunda

Ant. ad introitum
Dies sanctificátus illúxit nobis:
veníte, gentes, et adoráte Dóminum,
quia descéndit lux magna super terram.

Collecta

Ante sollemnitatem Epiphaniæ
Da, quǽsumus, Dómine,
pópulo tuo inviolábilem fídei firmitátem,
ut, qui Unigénitum tuum
in tua tecum glória sempitérnum
in veritáte nostri córporis natum
de Matre Vírgine confiténtur,
et a præséntibus liberéntur advérsis,
et mansúris gáudiis inserántur.
Per Dóminum.

Post sollemnitatem Epiphaniæ 
Deus, cuius Verbi ætérnitas cæli fáciem decorávit,
et ex María Vírgine carnis nostræ fragilitátem suscépit,
quǽsumus, ut qui splendor veritátis in nobis appáruit,
pro mundi redemptióne in plenitúdine potestátis procédat.
Qui tecum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, múnera nostra,
quibus exercéntur commércia gloriósa,
ut, offeréntes quæ dedísti,
teípsum mereámur accípere.
Per Christum.

Praefatio de Nativitate ante sollemnitatem Epiphaniae; Praefatio de Epiphania, vel de Nativitate post sollemnitatem.

Ant. ad communionem          Io 1, 14
Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre,
plenum grátiæ et veritátis.

Post communionem
Da, quǽsumus, omnípotens Deus,
ut, mysteriórum virtúte sanctórum,
iúgiter vita nostra firmétur.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario