SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. N. 1970/74
DE EDITIONE TYPICA ALTERA
Cum Missale Romanum denuo imprimendum sit, variationes et additamenta inducta sunt, ut haec nova editio respondeat documentis post eiusdem primam editionem anno 1970 publici iuris factis.
In Institutione generali, cuius numeri marginales non mutantur, descriptio habetur munerum acolythi et lectoris, loco munerum quae de subdiacono agebant inserta (nn. 142-152).
Alia immutatio alicuius momenti habetur in parte Missalis quae continet Missas rituales et pro variis necessitatibus. Quaedam formularia completa sunt, antiphonas ad introitum et ad communionem indicando. Insuper additi sunt textus Missae ritualis in dedicatione ecclesiae et altaris, necnon Missae pro reconciliatione atque, inter Missas votivas, textus Missarum, quae de B. Maria V. Ecclesiae Matre et de Ss.mo Nomine Mariae desiderabantur.
Quaedam aliae variationes minoris momenti in titulos et in rubricas inductae sunt, quo melius respondeant verbis seu dictionibus, quae in novis libris liturgicis occurrunt.
Hanc editionem alteram Missalis Romani Summus Pontifex PAULUS VI auctoritate sua approbavit, et Sacra Congregatio pro Cultu Divino nunc emittit et typicam esse declarat.
Curae erit Conferentiarum Episcopalium variationes in hac editione altera Missalis Romani contentas in editiones linguis vernaculis apparandis inducere.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, die 27 martii Anni Sancti 1975, feria V in Cena Domini.
Iacobus Robertus Card. Knox
Praefectus
+ A. Bugnini
Archiep. tit. Diocletianensis
a Secretis
gratiam magnam vobis habeo, qui missalem romanum editione anni 2008 interreticulo divulgaveritis. existimatione periti liturgici Angelus Häußling missale non est merus liber clericalis sed maximus liber oratorius omnium christianorum catholicorum. Angelus Häußling: missale, in: Gualtherius Kasper (editor): lexicon pro theologia et ecclesia, editio tertia, tomus 7, Herder, Friburgum Brisgoviae 1998, columna 285. quam ob rem desiderarem, ut textus, qui adhuc desunt, compleantur. optime esset versio completa forma PDF.
ResponderEliminar