Missale Romanum - Praefatio III de Nativitate Domini

Ordo Missae

PRAEFATIO III DE NATIVITATE DOMINI
De commercio in Incarnatione Verbi

37. Sequens praefatio dicitur in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent, et in feriis temporis Nativitatis.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.

Per quem hódie commércium nostrae reparatiónis effúlsit,
quia, dum nostra fragílitas a tuo Verbo suscípitur,
humána mortálitas non solum in perpétuum transit honórem,
sed nos quoque, mirándo consórtio, reddit aetérnos.

Et ídeo, choris angélicis sociáti,
te laudámus in gáudio confiténtes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium, ut infra. In Missa quae celebratur in Vigilia et in nocte Nativitatis Domini dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes, qua, etc.; deinde semper dicitur: et diem sacratíssimum celebrántes, quo, etc., usque ad octavam Nativitatis Domini inclusive.

No hay comentarios:

Publicar un comentario