Missale Romanum - In Nativitate Domini: Ad Missam in Vigilia

Tempus Nativitatis

Die 25 decembris
IN NATIVITATE DOMINI
Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia

Haec Missa adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas Nativitatis.

Ant. ad introitum          Cf. Ex 16, 6-7
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos,
et mane vidébitis glóriam eius.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Deus, qui nos redemptiónis nostræ
ánnua exspectatióne lætíficas,
præsta, ut Unigénitum tuum,
quem læti suscípimus Redemptórem,
veniéntem quoque Iúdicem secúri vidére mereámur
Dóminum nostrum, Iesum Christum.
Qui tecum.

Dicitur Credo. Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata 
Tanto nos, Dómine, quǽsumus,
promptióre servítio hæc præcúrrere concéde sollémnia,
quanto in his constáre princípium
nostræ redemptiónis osténdis.
Per Christum.

Præfatio de Nativitate.

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem          Cf. Is 40, 5
Revelábitur glória Dómini,
et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

Post communionem
Da nobis, quǽsumus, Dómine,
Unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte vegetári,
cuius cælésti mystério páscimur et potámur.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario