Missale Romanum - Præfatio II de Adventu

Ordo Missae

PRÆFATIO II DE ADVENTU

De duplici exspectatione Christi

34. Sequens præfatio dicitur: in Missis de tempore a die 17 ad diem 24 decembris; in ceteris Missis, quæ celebrantur eodem tempore et præfatione propria carent.

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.

Quem prædixérunt cunctórum præcónia prophetárum,
Virgo Mater ineffábili dilectióne sustínuit,
Ioánnes cécinit affutúrum et adésse monstrávit.
Qui suæ nativitátis mystérium
tríbuit nos præveníre gaudéntes,
ut et in oratióne pervígiles
et in suis invéniat láudibus exsultántes.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia cæléstis exércitus,
hymnum glóriæ tuæ cánimus,
sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada