Missale Romanum - Hebdomada I Adventus. Feria quinta

Tempus Adventus

Feria quinta

Ant. ad introitum          Cf. Ps 118, 151-152
Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas;
inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum tu es.

Collecta
Excita, Dómine, poténtiam tuam,
et magna nobis virtúte succúrre,
ut, quod nostra peccáta præpédiunt,
grátia tuæ propitiatiónis accéleret.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera,
quæ de tuis offérimus colláta benefíciis,
et, quod nostræ devotióni concédis éffici temporáli,
tuæ nobis fiat prǽmium redemptiónis ætérnæ.
Per Christum.

Præfatio I de Adventu.

Ant. ad communionem          Tit 2, 12-13
Iuste et pie vivámus in hoc sǽculo,
exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei.

Post communionem
Prosint nobis, quǽsumus, Dómine, frequentáta mystéria,
quibus nos, inter prætereúntia ambulántes,
iam nunc instítuis amáre cæléstia et inhærére mansúris.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario