Missale Romanum - Ss. Simonis et Iudae, apostolorum

Proprium de Sanctis
October

Die 28 octobris
SS. SIMONIS ET IUDAE, APOSTOLORUM
Festum

Ant. ad introitum
Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, qui nos per beátos Apóstolos
ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti,
intercedéntibus sanctis Simóne et Iuda,
concéde propítius,
ut semper augeátur Ecclésia increméntis
in te credéntium populórum.
Per Dóminum.

Super oblata
Glóriam, Dómine,
sanctórum apostolórum Simónis et Iudae
perpétuam venerántes, quaesumus,
ut vota nostra suscípias
et ad sacra mystéria celebránda nos digne perdúcas.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II).

Ant. ad communionem Jn 14,23
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus; et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.

Post communionem
Percéptis, Dómine, sacraméntis,
súpplices in Spíritu Sancto deprecámur,
ut, quae pro apostolórum Simónis et Iudae
veneránda gérimus passióne,
nos in tua dilectióne consérvent.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario