Missale Romanum - Ss. Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum

Proprium de Sanctis
September

Die 29 septembris
SS. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS,
ARCHANGELORUM
Festum

Ant. ad introitum Cf. Ps 102,20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius, poténtes virtúte, qui fácitis verbum eius, ad audiéndam vocem sermónum eius.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Deus, qui miro órdine Angelórum
ministéria hominúmque dispénsas,
concéde propítius,
ut, a quibus tibi ministrántibus
in caelo semper assístitur,
ab his in terra vita nostra muniátur.
Per Dóminum.

Super oblata
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus,
supplíciter deprecántes, ut eásdem,
angélico ministério in conspéctum
tuae maiestátis delátas,
et placátus accípias,
et ad salútem nostram proveníre concédas.
Per Christum.

Praefatio:
De gloria Dei per Angelos

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:

Et in Archángelis Angelísque tuis tua praecónia non tacére,
quia ad excelléntiam tuam recúrrit
et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur:
et, cum illa sit amplo décore digníssima,
tu quam sis imménsus et super ómnia praeferéndus osténderis,
per Christum Dóminum nostrum.

Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem,
quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur,
una cum eis laudis voce clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Ps 137,1
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in conspéctu Angelórum psallam tibi.

Post communionem
Pane caelésti refécti,
súpplices te, Dómine, deprecámur,
ut, eius fortitúdine roboráti,
sub Angelórum tuórum fidéli custódia,
fortes, salútis progrediámur in via.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario