Missale Romanum - Ss. Angelorum Custodum

Proprium de Sanctis
October

Die 2 octobris
Ss. Angelorum Custodum
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Da 3,58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum, hymnum dícite, et superexaltáte eum in saecula.

Collecta
Deus, qui ineffábili providéntia
sanctos Angelos tuos
ad nostram custódiam míttere dignáris,
largíre supplícibus tuis
et eórum semper protectióne deféndi,
et aetérna societáte gaudére.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, múnera,
quae pro sanctórum Angelórum
tuórum veneratióne deférimus,
et concéde propítius,
ut, perpétuis eórum praesídiis,
a praeséntibus perículis liberémur,
et ad vitam felíciter perveniámus aetérnam.
Per Christum.

Praefatio:
De gloria Dei per Angelos

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:

Et in Archángelis Angelísque tuis tua praecónia non tacére,
quia ad excelléntiam tuam recúrrit
et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur:
et, cum illa sit amplo decóre digníssima,
tu quam sis imménsus et super ómnia praeferéndus osténderis,
per Christum Dóminum nostrum.

Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem,
quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur,
una cum eis laudis voce clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Cf. Ps 137,1
In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus.

Post communionem
Quos tantis, Dómine,
in vitam aetérnam dignáris páscere sacraméntis,
angélico ministério dírige in viam salútis et pacis.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario