Missale Romanum - S. Stephani, protomartyris

Proprium de Sanctis
December

Die 26 decembris
S. STEPHANI, PROTOMARTYRIS
Festum

Ant. ad introitum
Apértae sunt iánuae caeli beáto Stéphano, qui in número Mártyrum invéntus est primus, et ídeo triúmphat in caelis coronátus.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Da nobis, quaesumus, Dómine,
imitári quod cólimus,
ut discámus et inimícos dilígere,
quia eius natalícia celebrámus,
qui novit étiam pro persecutóribus exoráre.
Per Dóminum.

Super oblata
Múnera, quaesumus, Dómine,
tibi sint hodiérnae devotiónis accépta,
quae beáti Stéphani mártyris
commemorátio gloriósa deprómit.
Per Christum.

Praefatio de Nativitate.

Ant. ad communionem Ac 7,58
Lapidábant Stéphanum, invocántem et dicéntem: Dómine Iesu, súscipe spíritum meum.

Post communionem
Grátias ágimus, Dómine,
multiplicátis circa nos miseratiónibus tuis,
qui et Fílii tui nativitáte nos salvas,
et beáti mártyris Stéphani celebratióne laetíficas.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario