Missale Romanum - S. Francisci Xavier, presbyteri

Proprium de Sanctis
December

Die 3 decembris
S. Francisci Xavier, presbyteri
Memoria

Ant. ad introitum Ps 17,50 Ps 21,23
Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus mei.

Collecta
Deus, qui beáti Francísci praedicatióne
multos tibi pópulos acquisísti,
da, ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant,
et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta laetétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, Dómine, múnera,
quae tibi in beáti Francísci commemoratióne deférimus,
et praesta, ut, sicut ille desidério salútis hóminum
ad terras longínquas est progréssus,
ita et nos, testimónium Evangélio efficáciter perhibéntes,
ad te cum frátribus properáre festinémus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 10,27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus, et quod in aure audítis, praedicáte super tecta.

Post communionem
Mystéria tua, Deus, eum in nobis accéndant caritátis ardórem,
quo beátus Francíscus pro animárum salúte flagrávit,
ut, vocatióne nostra dígnius ambulántes,
promíssum bonis operáriis praemium cum eo consequámur.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario