Missale Romanum - Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis

In Sollemnitatibus Domini
"per Annum" occurrentibus

Dominica ultima “ per annum ”
DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
UNIVERSORUM REGIS
Sollemnitas

Ant. ad introitum           Ap 5, 12; 1, 6
Dignus est Agnus, qui occísus est,
accípere virtútem et divinitátem
et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem.
Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege,
ómnia instauráre voluísti,
concéde propítius,
ut tota creatúra, a servitúte liberáta,
tuæ maiestáti desérviat ac te sine fine colláudet.
Per Dóminum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Hóstiam tibi, Dómine,
humánæ reconciliatiónis offeréntes,
supplíciter deprecámur,
ut ipse Fílius tuus cunctis géntibus
unitátis et pacis dona concédat.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Præfatio: De Christo universorum Rege.

Tonus sollemnis

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui Unigénitum Fílium tuum,
Dóminum nostrum Iesum Christum,
Sacerdótem ætérnum et universórum Regem,
óleo exsultatiónis unxísti:
ut, seípsum in ara crucis
hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens,
redemptiónis humánæ sacraménta perágeret:
et, suo subiéctis império ómnibus creatúris,
ætérnum et universále regnum
imménsæ tuæ tráderet maiestáti:
regnum veritátis et vitæ;
regnum sanctitátis et grátiæ;
regnum iustítiæ, amóris et pacis.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis,
cum Thronis et Dominatiónibus,
cumque omni milítia cæléstis exércitus,
hymnum glóriæ tuæ cánimus,
sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem            Ps 28, 10-11
Sedébit Dóminus Rex in ætérnum;
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Post communionem
Immortalitátis alimóniam consecúti,
quǽsumus, Dómine,
ut, qui Christi Regis universórum
gloriámur obœdíre mandátis,
cum ipso in cælésti regno sine fine vívere valeámus.
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada