Missale Romanum - In Passione S. Ioannis Baptistæ

Proprium de Sanctis
Augustus

Die 29 augusti
In Passione S. Ioannis Baptistæ
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,46-47
Loquébar, Dómine, de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar, et meditábar in mandátis tuis, quae diléxi nimis.

Collecta
Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam
et nascéntis et moriéntis Fílii tui
Praecursórem esse voluísti, 
concéde, ut, sicut ille veritátis
et iustítiae martyr occúbuit,
ita et nos pro tuae confessióne
doctrínae strénue certémus.
Per Dóminum.
Super oblata
Da nobis, Dómine,
per haec múnera quae tibi offérimus,
illam tuárum rectitúdinem semitárum,
quam beátus Ioánnes,
vox in desérto clamántis, edócuit,
et, fuso sánguine, magna virtúte signávit.
Per Christum.

Praefatio:
De missione Praecursoris

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda. 
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
per Christum Dóminum nostrum.

In cuius Praecursóre beáto Ioánne
tuam magnificéntiam collaudámus,
quem inter natos mulíerum honóre praecípuo consecrásti.

Qui cum nascéndo multa gáudia praestitísset,
et nondum éditus exsultásset ad humánae salútis advéntum,
ipse solus ómnium prophetárum Agnum redemptiónis osténdit.

Sed et sanctificándis étiam aquae fluéntis
ipsum baptísmatis lavit auctórem,
et méruit fuso sánguine suprémum
illi testimónium exhibére.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus,
in terris te iúgiter praedicámus,
maiestáti tuae sine fine clamántes: 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Jn 3,27 Jn 30
Respóndit Ioánnes: Illum opórtet créscere, me autem mínui.

Post communionem
Concéde nobis, Dómine,
beáti Ioánnis Baptístae natále recenséntibus,
ut et salutária sacraménta
quae súmpsimus significáta venerémur,
et in nobis pótius édita gaudeámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario