Missale Romanum - Beatæ Mariæ Virginis Reginæ

Proprium de Sanctis
Augustus

Die 22 augusti
Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 44,10
Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

Collecta
Deus, qui Fílii tui Genetrícem nostram
constituísti Matrem atque Regínam,
concéde propítius,
ut, ipsíus intercessióne suffúlti,
tuórum in regno caelésti
consequámur glóriam filiórum.
Per Dóminum.

Super oblata
Memóriam recoléntes beátae Vírginis Maríae,
tibi, Dómine, múnera nostra offérimus,
deprecántes, ut eius nobis succúrrat humánitas,
qui tibi oblatiónem seípsum in cruce óbtulit immaculátam.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (Et te in festivitáte), vel II.

Ant. ad communionem Cf. Lc 1,45
Beáta es, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino.

Post communionem
Sumptis, Dómine, sacraméntis caeléstibus,
te súpplices deprecámur,
ut, qui beátae Vírginis Maríae
memóriam venerándo recólimus,
aetérni convívii mereámur esse partícipes.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario