Missale Romanum - Ss. Ioachim et Annæ, parentum beatæ Mariæ Virginis

Proprium de Sanctis
Iulius

Die 26 iulii
Ss. Ioachim et Annæ,
parentum beatæ Mariæ Virginis
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 44,1 Qo 25
Laudémus Ióachim et Annam in generatióne sua, quia benedictiónem ómnium géntium dedit illis Dóminus.

Collecta
Dómine, Deus patrum nostrórum,
qui beátis Ióachim et Annae hanc grátiam contulísti
ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur,
utriúsque précibus concéde,
ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur.
Per Dóminum.

Super oblata
Súscipe, quaesumus, Dómine,
múnera nostrae devotiónis,
et praesta, ut eiúsdem benedictiónis,
quam Abrahae et eius sémini promisísti,
mereámur esse partícipes.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ps 23,5
Accepérunt benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Post communionem
Deus, qui Unigénitum tuum ex homínibus nasci voluísti,
ut hómines ex te mirábili mystério renasceréntur,
quaesumus, ut, quos filiórum pane satiásti,
adoptiónis spíritu benignitáte tua sanctífices.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario