Missale Romanum - S. Thomae, apostoli

Proprium de Sanctis
Iulius

Die 3 iulii
S. THOMAE, APOSTOLI
Festum

Ant. ad introitum Cf. Ps 117,28 Ps 21
Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te; confitébor tibi, quóniam factus es mihi in salútem.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Da nobis, omnípotens Deus,
beáti Thomae apóstoli festivitáte gloriári,
ut eius semper et patrocíniis sublevémur,
et vitam credéntes habeámus in nómine eius,
quem ipse Dóminum agnóvit,
Iesum Christum Fílium tuum.
Qui tecum.

Super oblata
Débitum tibi, Dómine,
nostrae réddimus servitútis,
supplíciter exorántes,
ut in nobis tua múnera tueáris,
qui in confessióne beáti Thomae apóstoli
laudis tibi hóstias immolámus.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II).

Ant. ad communionem
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.

Post communionem
Deus, cuius Unigéniti Corpus
in hoc veráciter suscípimus sacraménto,
praesta, quaesumus,
ut, quem Dóminum Deúmque nostrum
cum apóstolo Thoma fide cognóscimus,
ipsum ópere quoque profiteámur et vita.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario