Missale Romanum - S. Irenæi, episcopi et martyris

Proprium de Sanctis
Iunius

Die 28 iunii
S. Irenæi, episcopi et martyris
Memoria

Ant. ad introitum
Lex veritátis fuit in ore eius et iníquitas non est invénta in lábiis eius; in pace et in aequitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.

Collecta
Deus, qui beáto Irenaeo epíscopo tribuísti,
ut veritátem doctrínae pacémque Ecclésiae felíciter confirmáret,
concéde, quaesumus, eius intercessióne,
ut nos, fide et caritáte renováti,
ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti.
Per Dóminum.

Super oblata
Glóriam tibi, Dómine, cónferat sacrifícium,
quod in natáli beáti Irenaei tibi laetánter offérimus,
et praebeat nobis dilígere veritátem,
ut et inviolátam Ecclésiae fidem teneámus,
et stábilem unitátem.
Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 15,4-5
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

Post communionem
Per haec sacra mystéria, quaesumus, Dómine,
da nobis fídei miserátus augméntum,
ut, quae beátum Irenaeum epíscopum
usque ad mortem reténta gloríficat,
nos étiam iustíficet veráciter hanc sequéntes.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario