Missale Romanum - S. Benedicti, abbatis

Proprium de Sanctis
Iulius

Die 11 iulii
S. Benedicti, abbatis
Memoria

Ant. ad introitum
Fuit vir vitae venerábilis, grátia Benedíctus et nómine, qui relícta domo rebúsque patris, soli Deo placére cúpiens, sanctae conversatiónis hábitum quaesívit.

Collecta
Deus, qui beátum Benedíctum abbátem
in schola divíni servítii praeclárum constituísti magístrum,
tríbue, quaesumus,
ut, amóri tuo nihil praeponéntes,
viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus.
Per Dóminum.

Super oblata
Haec sancta, Dómine, quae in beáti Benedícti
celebritáte deférimus, réspice benígnus,
et praesta, ut nos, eius exémplis te quaeréntes,
unitátis in tuo servítio pacísque dona cónsequi mereámur.
Per Christum.

Ant. ad communionem Lc 12,42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram.

Post communionem
Accépto pígnore vitae aetérnae, te, Dómine,
supplíciter deprecámur,
ut, beáti Benedícti mónitis obsequéntes,
óperi tuo fidéliter serviámus,
et fratres fervénti diligámus caritáte.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario