Missale Romanum - In Nativitate S. Ioannis Baptistae. Ad Missam in Vigilia

Proprium de Sanctis
Iunius

Die 24 iunii
IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE
Sollemnitas

Ad Missam in Vigilia

Haec Missa adhibetur vespere diei 23 iunii sive ante sive post I Vesperas sollemnitatis.

Ant. ad introitum Lc 1,15 Lc 14
Hic erit magnus coram Dómino, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suae, et multi in nativitáte eius gaudébunt.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Praesta, quaesumus, omnípotens Deus,
ut família tua per viam salútis incédat,
et, beáti Ioánnis Praecursóris hortaménta sectándo,
ad eum quem praedíxit, secúra pervéniat,
Dóminum nostrum Iesum Christum.
Qui tecum.

Dicitur Credo.

Super oblata
Múnera pópuli tui, Dómine, propítius inténde,
in beáti Ioánnis Baptístae sollemnitáte deláta,
et praesta, ut, quae mystério gérimus,
débitae servitútis actióne sectémur.
Per Christum.

Praefatio propria, ut in Missa sequenti.

Ant. ad communionem Lc 1,68
Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suae.

Post communionem
Sacris dápibus satiátos,
beáti Ioánnis Baptístae nos, Dómine,
praeclára comitétur orátio,
et, quem Agnum nostra ablatúrum crímina nuntiávit,
ipsum Fílium tuum poscat nobis fore placátum.
Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario