Missale Romanum - S. Iacobi, apostoli

Proprium de Sanctis
Iulius

Die 25 iulii
S. IACOBI, APOSTOLI
Festum

Ant. ad introitum Cf. Mt 4,18 Mt 21
Ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit Iacóbum Zebedaei et Ioánnem fratrem eius, reficiéntes rétia sua, et vocávit eos.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta
Omnípotens sempitérne Deus,
qui Apostolórum tuórum primítias
beáti Iacóbi sánguine dedicásti,
da, quaesumus, Ecclésiae tuae
ipsíus confessióne firmári,
et iúgiter patrocíniis confovéri.
Per Dóminum.

Super oblata
Munda nos, Dómine,
passiónis Fílii tui baptísmate salutári,
ut in festo beáti Iacóbi,
quem primum inter Apóstolos cálicis
eius partícipem esse voluísti,
beneplácitum tibi sacrifícium offerámus.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II).

Ant. ad communionem
Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Post communionem
Beáti apóstoli Iacóbi, quaesumus, Dómine,
intercessióne nos ádiuva,
pro cuius festivitáte percépimus tua sancta laetántes.
Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario