Missale Romanum - S. Iustini, martyris

Propium de Sanctis
Iunius

Die 1 iunii
S. Iustini, martyris
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 118,85 Ps 46
Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua: ego autem loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar (T.P. allelúia).

Collecta
Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam
beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti,
eius nobis intercessióne concéde,
ut, errórum circumventióne depúlsa,
fídei firmitátem consequámur. 
Per Dóminum.

Super oblata
Concéde nobis, quaesumus, Dómine,
haec digne frequentáre mystéria,
quae beátus Iustínus strénua virtúte deféndit.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 1Co 2,2
Non iudicávi me scire áliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifíxum (T.P. allelúia).

Post communionem
Caelésti alimónia refécti,
súpplices te, Dómine, deprecámur,
ut, beáti Iustíni mártyris mónitis obsequéntes,
de accéptis donis semper
in gratiárum actióne maneámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario