Missale Romanum - S. Barnabæ, apostoli

Propium de Sanctis
Iunius

Die 11 iunii
S. Barnabæ, apostoli
Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ac 11,24
Beátus iste sanctus, qui annumerári méruit inter Apóstolos: erat enim vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide (T.P. allelúia).

Collecta
Deus, qui beátum Bárnabam,
plenum fide et Spíritu Sancto, 
ad géntium conversiónem
segregáre praecepísti, 
concéde,  ut Evangélium Christi,
quod strénue praedicávit,
ore et ópere fidéliter nuntiétur.
Per Dóminum.

Super oblata
Obláta múnera, quaesumus, Dómine,
tua benedictióne sanctífica,
quae, te donánte, nos flamma tuae
dilectiónis accéndant,
per quam beátus Bárnabas
lumen Evangélii géntibus apportávit.
Per Christum.

Praefatio de Apostolis (I - II).

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,15
Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid fáciat Dóminus eius. Vos autem dixi amícos, quia ómnia quaecúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis (T.P. allelúia).

Post communionem
AEtérnae pignus vitae capiéntes, te, Dómine, 
humíliter implorámus,
ut, quod pro beáti Bárnabae apóstoli
memória in imágine gérimus sacraménti,
manifésta perceptióne sumámus.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario