Missale Romanum - Sacrum Triduum Paschale

SACRUM TRIDUUM PASCHALE

1. Maxima redemptionis nostræ mysteria in Triduo sacro sollemniter celebrat Ecclesia, Domini sui crucifixi, sepulti et suscitati peculiaribus celebrationibus memoriam faciens.

Sacrum etiam esto ieiunium paschale, feria VI in Passione Domini ubique celebrandum, et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ita ut, elato animo, ad gaudia dominicæ Resurrectionis perveniatur.

2. Ad celebrationem Tridui sacri rite peragendam requiritur numerus congruus ministrorum laicorum, qui sedulo instructi esse debent de iis quæ ab ipsis agenda sunt.

Cantus populi, ministrorum et sacerdotis celebrantis peculiare momentum habet in celebrationibus horum dierum; textus enim maxime suam propriam vim recipiunt quando in cantu peraguntur. Pastores ergo ne omittant significationem et ordinem celebrationum christifidelibus meliore quo possint modo explicare, eosdemque ad participationem activam et fructuosam præparare.

3. Celebrationes Tridui sacri peragantur in ecclesiis cathedralibus et parœcialibus, et in iis tantum in quibus digne persolvi possunt, idest cum fidelium frequentia, cum ministrorum numero congruenti et cum facultate aliquas saltem partes cantu proferendi. 

Expedit proinde ut parvæ communitates, consociationes et peculiares cœtus cuiusque generis in his ecclesiis coadunentur, ad sacras celebrationes forma nobiliore peragendas.  

No hay comentarios:

Publicar un comentario