Missale Romanum - Praefatio Paschalis I

PRAEFATIO PASCHALIS I
De mysterio paschali

45. Sequens praefatio dicitur tempore paschali. In Missa Vigiliae paschalis dicitur: in hac potíssimum nocte; a die Paschae et per totam octavam: in hac potíssimum die; alias: in hoc potíssimum.

V/. Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 

V/. Sursum corda. 
R/. Habémus ad Dóminum. 

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. 
R/. Dignum et iustum est. 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre: 
Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, 
sed in hac potíssimum nocte (die) gloriósius praedicáre, 
(sed in hoc potíssimum gloriósus praedicáre,
cum Pascha nostrum immolátus est Christus. 


Ipse enim verus est Agnus 
qui ábstulit peccáta mundi. 
Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, 
et vitam resurgéndo reparávit. 

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, 
totus in orbe terrárum mundus exsúltat. 
Sed et supérnae virtútes atque angélicae 
potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes: 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. 
Pleni sunt caeli et terra glória tua. 
Hosánna in excélsis. 
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. 
Hosánna in excélsis.

Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.

In Missa Vigiliae paschalis dicitur: et noctem sacratíssimam celebrántes.

No hay comentarios:

Publicar un comentario