Missale Romanum - Tempus Quadragesimae

TEMPUS QUADRAGESIMAE

1. Valde commendatur, ut tradita forma congregationis Ecclesiae localis ad modum " stationum " romanarum, saltem in maioribus civitatibus et modo singulis locis aptiore, imprimis autem tempore Quadragesimae, servetur et foveatur. Huiusmodi autem fidelium cotus congregari poterunt, praesertim diocesis Pastore praesidente, diebus dominicis aliisve infra hebdomadam opportunioribus, aut apud Sanctorum sepulcra, aut in praecipuis urbis ecclesiis vel sanctuariis, aut etiam quibusdam in locis peregrinationis, quae in diocesi magis frequentantur. Si ante Missam, quae in his congregationibus celebratur, iuxta locorum et rerum adiuncta, fit processio, tunc habetur collecta in ecclesia minore vel alio loco apto, extra ecclesiam, ad quam processio tendet. Post salutationem populi, sacerdos dicit orationem collectam de mysterio S. Crucis (cf. infra, pp. 1161 - 1162), vel pro remissione peccatorum (cf. infra, pp. 1139 - 1140), vel pro Ecclesia, praesertim locali (cf. infra, pp. 1079 - 1080), vel unam ex orationibus super populum. Tunc ordinatur processio ad ecclesiam in qua celebrabitur Missa, dum canuntur litaniae Sanctorum. Apto tamen loco inseri possunt invocationes S. Patroni vel Fundatoris et Sanctorum Ecclesiae localis. Cum processio ad ecclesiam pervenerit, sacerdos altare veneratur et, pro opportunitate, incensat. Omissis postea ritibus initialibus et, pro opportunitate Kyrie, profert collectam Missae, quae deinde prosequitur more solito.


2. In iis congregationibus, loco Missae, haberi potest etiam aliqua celebratio verbi Dei, praesertim ad modum celebrationum paenitentialium, quae pro tempore Quadragesimae in Rituali Romano proponuntur.

3. In feriis huius temporis opportune adhiberi potest, in fine Missae, ante benedictionem finalem, oratio super populum, pro unoquoque die ponitur.

4. Hoc tempore altare floribus ornari prohibetur ac sonus instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV Quadragesimae) atque sollemnitates et festa.

No hay comentarios:

Publicar un comentario