Missale Romanum - Hebdomada II Quadragesimae: Sabbato

Tempus Quadragesimae

Sabbato

Ant. ad introitum          Ps 144, 8-9
Miserátor et miséricors Dóminus,
pátiens et multum miséricors.
Suávis Dóminus univérsis,
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.

Collecta
Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos
iam cæléstium rerum facis esse consórtes,
tu, quǽsumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna,
ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas.
Per Dóminum.

Super oblata
Per hæc véniat, quǽsumus, Dómine, sacraménta
nostræ redemptiónis efféctus,
qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus,
et ad salutária dona perdúcat.
Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem           Lc 15, 32
Opórtet te, fili, gaudére,
quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit;
períerat, et invéntus est.

Post communionem
Sacraménti tui, Dómine, divína percéptio
penetrália nostri cordis infúndat,
et sui nos partícipes poténter effíciat.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Páteant aures misericórdiæ tuæ, Dómine,
précibus supplicántium,
et, ut peténtibus desideráta concédas,
fac eos, quæ tibi sunt plácita postuláre.
Per Christum. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario