Missale Romanum - Hebdomada I Quadragesimae: Feria quarta

Tempus Quadragesimae

Feria quarta

Ant. ad introitum          Cf. Ps 24, 6.2.22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,
et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt.
Ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri;
líbera nos, Deus Israel,
ex ómnibus angústiis nostris.

Collecta
Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine,
benígnus inténde,
ut, qui per abstinéntiam temperántur in córpore,
per fructum boni óperis reficiántur in mente.
Per Dóminum.

Super oblata
Offérimus tibi, Dómine, quæ dicánda tuo nómini tu dedísti,
ut, sicut éadem nobis éfficis sacraméntum,
ita fíeri tríbuas remédium sempitérnum.
Per Christum.

Præfatio de Quadragesima.

Ant. ad communionem          Cf. Ps 5, 12
Læténtur omnes qui sperant in te, Dómine,
in ætérnum exsultábunt et habitábis in eis.

Post communionem
Deus, qui nos sacraméntis tuis páscere non desístis,
tríbue, ut eórum nobis indúlta reféctio
vitam, quǽsumus, cónferat sempitérnam.
Per Christum.

Oratio super populum
ad libitum adhibenda
Tuére, Dómine, pópulum tuum,
et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda,
quia nulla ei nocébit advérsitas,
si nulla ei dominétur iníquitas.
Per Christum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario